

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 66: Versus 20
In equis.[HIER.]Sunt adducti, qui velociter credunt et cito ad fidem currunt.In quadrigis et in lecticis.Philosophos, scilicet et doctrina et morum honestate fulgentes: unde citius ad doctrinam quatuor Evangelistarum pervenerunt, et quatuor principalibus virtutibus sublevati caelestia mente attigerunt.In mulis.Super quos David et Salomon sedisse leguntur. Qui enim a mundi fetu steriles sunt, Domino qui per illos figuratur, quasi mansueti deserviunt.In carrucis.Septuaginta, tectis vehiculis: alii simpliciter. Hi sunt quibus dicitur:Invicem onera vestra portate[Gal. 6.].Quomodo.Quasi: Cum tanta laetitia adducunt apostoli fratres vestros quorum munera, fides, spes, charitas, oratio munda, bona opera etc., vasa pura corda et corpora immaculata.Inferant.Quod secundum legem ter in anno faciebant, scilicet in Pascha, in Pentecoste, in festivitate Tabernaculorum; unde,Non apparebis in conspectu meo vacuus[Exod. 23.].Domum Domini. Templum Dei sanctum est, quod estis vos[I Cor. 3.]. Et alibi:Templum Dei estis et Spiritus sanctus habitat in vobis[II Cor. 6.].